monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.508 > bkeCod.16.173r > bnf8907.143 > bkeCod.16.109v > csg48.394 > bnf17416.351 > hlw17.222 > sectio 84 > sectio 115 > bsbClm14056.72 > bnf6797.477 > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 55
Sed pravi homines excusare se nituntur: ita quod bona opera operari non possunt, et hoc propterea faciunt quod exterior homo in eis voluntatem suam exerceat in libertatem. Nunc, o charissimi filii mei, qui mihi dulciores in odore super omnia aromata estis, audite me vos admonentem. Dum tempus habetis facere bonum et malum, sincera devotione colite Deum vestrum. O vos iterum dulcissimi filii mei, qui ascenditis sicut aurora, vos qui ardere debetis in charitate ut sol in radio suo, currite et properate, charissimi mei, in via veritatis quae lux mundi est, quae est Iesus Christus Filius Dei, qui nos redemit sanguine suo in fine temporum, ut cum gaudio post transitum vestrum pervenire possitis ad ipsum.